In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi ~ II. classis
Tempora: Feria secunda infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes I. Augusti

Divinum Officium Monastic - 1963

08-06-2018

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.
Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Christum adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Christum adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Christum adorémus.
Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Quicúmque Christum quǽritis,
Oculos in altum tóllite:
Illic licébit vísere
Signum perénnis glóriæ.

Illústre quiddam cérnimus,
Quod nésciat finem pati,
Sublíme, celsum, intérminum,
Antíquius cælo et chao.

Hic ille Rex est géntium
Populíque Rex iudáici,
Promíssus Abrahæ patri
Eiúsque in ævum sémini.

Hunc, et prophétis téstibus
Iisdémque signatóribus,
Testátor et Pater iubet
Audíre nos et crédere.

Glória tibi, Dómine,
Qui apparuísti hódie,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Paulo minus * ab Angelis minorátus, glória et honóre coronátus est, et constitútus super ópera mánuum Dei.
Psalmus 8 [1]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Paulo minus ab Angelis minorátus, glória et honóre coronátus est, et constitútus super ópera mánuum Dei.
Ant. Revelávit Dóminus * condénsa, et in templo eius omnes dicent glóriam.
Psalmus 28 [2]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Revelávit Dóminus condénsa, et in templo eius omnes dicent glóriam.
Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Psalmus 44 [3]
44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:5 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Ant. Ecce, * nubes lúcida obumbrávit eos: patérna vos audíta est: † Hic est Fílius meus.
Psalmus 45 [4]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce, nubes lúcida obumbrávit eos: patérna vos audíta est: † Hic est Fílius meus.
Ant. Petrus * et qui cum illo præséntes erant, Christo lætificáti, † vidére glóriam Dei.
Psalmus 46 [5]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Petrus et qui cum illo præséntes erant, Christo lætificáti, † vidére glóriam Dei.
Ant. Respóndens Petrus, * ait ad Iesum: † Dómine si vis faciámus hic tria tabernácula.
Psalmus 47 [6]
47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Respóndens Petrus, ait ad Iesum: † Dómine si vis faciámus hic tria tabernácula.
℣. Gloriósus apparuísti in conspéctu Dómini.
℟. Proptérea decórem índuit te Dóminus.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Epístola secúnda beáti Petri Apóstoli
2 Pet 1:10-12
10 Fratres: Magis satágite, ut per bona ópera certam vestram vocatiónem et electiónem faciátis: hæc enim faciéntes, non peccábitis aliquándo.
11 Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri, et Salvatóris Iesu Christi.
12 Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Surge, illumináre, Ierúsalem, quia venit lumen tuum,
* Et glória Dómini super te orta est.
℣. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
℟. Et glória Dómini super te orta est.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
2 Pet 1:13-15
13 Iustum autem árbitror, quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne:
14 Certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Iesus Christus significávit mihi.
15 Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. In splendénte nube Spíritus Sanctus visus est, Patérna vox audíta est:
* Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.
℣. Appáruit nubes obúmbrans, et vox Patris intónuit.
℟. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
2 Pet 1:16-18
16 Non enim doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et præséntiam, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.
17 Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delápsa ad eum huiuscémodi a magnífica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui; ipsum audíte.
18 Et hanc vocem nos audívimus de cælo allátam, cum essémus cum ipso in monte sancto.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater,
* Ut fílii Dei nominémur et simus.
℣. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.
℟. Ut fílii Dei nominémur et simus.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
2 Pet 1:19-21
19 Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies elucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris,
20 Hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit.
21 Non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía; sed Spíritu Sancto inspiráti locúti sunt sancti Dei hómines.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Assúmpsit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem eius;
* In montem excélsum seórsum ascéndens, ibi se transfigúrans, † suæ glóriæ claritátem eis osténdit.
℣. Ne vidéntes eius passiónem turbaréntur, sed fortióri soliditáte firmaréntur.
℟. In montem excélsum seórsum ascéndens, ibi se transfigúrans, † suæ glóriæ claritátem eis osténdit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. In montem excélsum seórsum ascéndens, ibi se transfigúrans, † suæ glóriæ claritátem eis osténdit.
Nocturn II.
Ant. Illúminans * tu mirabíliter a móntibus ætérnis: turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
Psalmus 75 [7]
75:2 Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
75:3 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
75:4 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
75:5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
75:6 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
75:7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
Ant. Mélior est * dies una in átriis tuis, super míllia.
Psalmus 83 [8]
83:2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
83:3 Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
83:4 Étenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
83:4 Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
83:5 Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.
83:6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
83:8 Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
83:9 Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Iacob.
83:10 Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
83:11 Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
83:11 Elégi abiéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
83:12 Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
83:13 Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mélior est dies una in átriis tuis, super míllia.
Ant. Gloriósa * dicta sunt de te, cívitas Dei.
Psalmus 86 [9]
86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Ant. Thabor et Hermon * in nómine tuo exsultábunt: tuum brácchium cum poténtia.
Psalmus 88 [10]
88:2 Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
88:2 In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
88:3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
88:4 Dispósui testaméntum eléctis meis, iurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
88:5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
88:6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
88:7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
88:8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu eius sunt.
88:9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
88:10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum eius tu mítigas.
88:11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
88:13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia.
88:14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * iustítia et iudícium præparátio sedis tuæ.
88:15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit iubilatiónem.
88:16 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in iustítia tua exaltabúntur.
88:18 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
88:19 Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
88:20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adiutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
88:21 Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
88:22 Manus enim mea auxiliábitur ei: * et brácchium meum confortábit eum.
88:23 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
88:24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius: * et odiéntes eum in fugam convértam.
88:25 Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
88:26 Et ponam in mari manum eius: * et in flumínibus déxteram eius.
88:27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
88:28 Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
88:29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
88:30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius: * et thronum eius sicut dies cæli.
88:31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam: * et in iudíciis meis non ambuláverint:
88:32 Si iustítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
88:33 Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
88:34 Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
88:35 Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
88:36 Semel iurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen eius in ætérnum manébit.
88:37 Et thronus eius sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
88:39 Tu vero repulísti et despexísti: * distulísti Christum tuum.
88:40 Evertísti testaméntum servi tui: * profanásti in terra Sanctuárium eius.
88:41 Destruxísti omnes sepes eius: * posuísti firmaméntum eius formídinem.
88:42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam: * factus est oppróbrium vicínis suis.
88:43 Exaltásti déxteram depriméntium eum: * lætificásti omnes inimícos eius.
88:44 Avertísti adiutórium gládii eius: * et non es auxiliátus ei in bello.
88:45 Destruxísti eum ab emundatióne: * et sedem eius in terram collisísti.
88:46 Minorásti dies témporis eius: * perfudísti eum confusióne.
88:47 Úsquequo, Dómine, avértis in finem: * exardéscet sicut ignis ira tua?
88:48 Memoráre quæ mea substántia: * numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum?
88:49 Quis est homo, qui vivet, et non vidébit mortem: * éruet ánimam suam de manu ínferi?
88:50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, * sicut iurásti David in veritáte tua?
88:51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum * quod contínui in sinu meo multárum géntium.
88:52 Quod exprobravérunt inimíci tui, Dómine, * quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui.
88:53 Benedíctus Dóminus in ætérnum: * fiat, fiat.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: tuum brácchium cum poténtia.
Ant. Lux orta est * iusto, et rectis corde lætítia.
Psalmus 96 [11]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lux orta est iusto, et rectis corde lætítia.
Ant. Confessiónem * et decórem índuit, amíctus lúmine sicut vestiménto.
Psalmus 103 [12]
103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
103:1 Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
103:2 Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra eius.
103:3 Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
103:4 Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
103:5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
103:6 Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus eius: * super montes stabunt aquæ.
103:7 Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
103:8 Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
103:9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
103:10 Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
103:11 Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
103:12 Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
103:13 Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
103:14 Prodúcens fænum iuméntis, * et herbam servitúti hóminum:
103:14 Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
103:15 Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
103:16 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
103:17 Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
103:19 Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
103:20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
103:21 Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quǽrant a Deo escam sibi.
103:22 Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
103:23 Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
103:24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
103:25 Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
103:26 Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
103:27 Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
103:28 Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
103:29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
103:30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
103:31 Sit glória Dómini in sǽculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
103:32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
103:33 Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
103:34 Iucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
103:35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confessiónem et decórem índuit, amíctus lúmine sicut vestiménto.
℣. Glória et honóre coronásti eum, Dómine.
℟. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Sermo sancti Leónis Papæ
Sermo de Transfiguratione, ante medium
Aperit Dóminus coram eléctis téstibus glóriam suam, et commúnem illam cum céteris córporis formam tanto splendóre claríficat, ut et fácies eius solis fulgóri símilis, et vestítus candóri nívium esset æquális. In qua transfiguratióne illud quidem principáliter agebátur, ut de córdibus discipulórum crucis scándalum tollerétur; nec conturbáret eórum fidem voluntáriæ humílitas passiónis, quibus reveláta esset abscónditæ excelléntia dignitátis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Inebriáti sunt ab ubertáte domus tuæ:
* Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos.
℣. Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen.
℟. Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Sed non minóre providéntia spes sanctæ Ecclésiæ fundabátur, ut totum Christi corpus agnósceret quali esset commutatióne donándum, ut eius sibi honóris consórtium membra promítterent, qui in cápite præfulsísset. Confirmándis vero Apóstolis et ad omnem sciéntiam provehéndis, ália quoque in illo miráculo accéssit instrúctio. Móyses enim et Elías, lex scílicet et prophétæ apparuérunt cum Dómino loquéntes; ut veríssime in illa quinque virórum præséntia complerétur quod dictum est: in duóbus vel tribus téstibus stat omne verbum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Præcéptor, bonum est nos hic esse:
* Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum.
℣. Non enim sciébat quid díceret.
℟. Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Quid hoc stabílius, quid fírmius verbo, in cuius prædicatióne véteris et novi Testaménti cóncinit tuba, et cum evangélica doctrína, antiquárum protestatiónum instruménta concúrrunt? Astipulántur enim sibi ínvicem utriúsque Fœ́deris páginæ; et, quem sub velámine mysteriórum præcedéntia signa promíserant, maniféstum atque perspícuum præséntis glóriæ splendor osténdit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur:
* Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.
℣. Amplióris enim glóriæ Christus præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domo, qui fabricávit eam.
℟. Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
His ergo sacramentórum revelatiónibus Petrus Apóstolus incitátus, mundána spernens et terréna fastídiens, in æternórum desidérium quodam mentis rapiebátur excéssu; et, gáudio totíus visiónis implétus, ibi cum Iesu optábat habitáre, ubi manifésta eius glória lætabátur. Unde et ait: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Sed huic suggestióni Dóminus non respóndit, signíficans, non quidem ímprobum, sed inordinátum esse quod cúperet; cum salvári mundus, nisi Christi morte, non posset, et exémplo Dómini in hoc vocarétur credéntium fides, ut licet non oportéret de beatitúdinis promissiónibus dubitári, intellegerémus tamen inter tentatiónes huius vitæ prius nobis tolerántiam postulándam esse, quam glóriam.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Assúmptis hódie Dóminus Iesus tribus discípulis, montem, ut oráret, súbiit excélsum solus, † et orans coram eis transfigurátus est, faciésque eius ut sol resplénduit
* Ac vestiménta eius ut nix facta sunt cándida.
℣. Ut autem testimónium habéret a lege et prophétis, † hinc inde Móyses et Elías visi sunt in maiestáte.
℟. Ac vestiménta eius ut nix facta sunt cándida.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Ac vestiménta eius ut nix facta sunt cándida.
Nocturn III.
Ant. Hódie ad patris vocem, transfiguráto Dómino, Moyses et Elías affluérunt spléndidi, † excéssum eius, quem completúrus erat, loquéntes.
Canticum Isaiæ [13]
Isa 33:2-10
33:2 Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus; † esto bráchium nostrum in mane, * et salus nostra in témpore tribulatiónis.
33:3 A voce Angeli fugérunt pópuli, * et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.
33:4 Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, * velut cum fossæ plenæ fúerint de eo.
33:5 Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso; * implévit Sion iudício et iustítia.
33:6 Et erit fides in tempóribus tuis: † divítiæ salútis sapiéntia: * et sciéntia; timor Dómini ipse est thesáurus eius.
33:7 Ecce vidéntes clamábunt foris; * ángeli pacis amáre flebunt.
33:8 Dissipátæ sunt viæ, cessávit tránsiens per sémitam: † irrítum factum est pactum, * proiécit civitátes, non reputávit hómines.
33:9 Luxit et elánguit terra; * confúsus est Líbanus, et obsórduit.
33:9 Et factus est Saron sicut desértum, * et concússa est Basan, et Carmélus.
33:10 Nunc consúrgam, dicit Dóminus; * nunc exaltábor, nunc sublevábor.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum eiusdem [14]
Isa 33:13-18
33:13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim; * et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
33:14 Contérriti sunt in Sion peccatóres; * possédit tremor hypócritas.
33:14 Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? * quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?
33:15 Qui ámbulat in iustítiis et lóquitur veritátem, † qui próicit avarítiam ex calúmnia, * et éxcutit manus suas ab omni múnere,
33:16 Qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, * et claudit óculos suos ne vídeat malum.
33:17 Iste in excélsis habitábit; † muniménta saxórum sublímitas eius: * panis ei datus est, aquæ eius fidéles sunt.
33:18 Regem in decóre suo vidébunt óculi eius, † cernent terram de longe. * Cor tuum meditábitur timórem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Ecclesiasticæ [15]
Eccli 36:14-19
36:14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: * et Israël quem coæquásti primogénito tuo.
36:15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, Ierúsalem, * civitáti requiéi tuæ.
36:16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, * et glória tua pópulum tuum.
36:17 Da testimónium his qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, * et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres.
36:18 Da mercédem sustinéntibus te, * ut prophétæ tui fidéles inveniántur:
36:18 Et exáudi oratiónes servórum tuórum, secúndum benedictiónem Aaron de pópulo tuo: * et dírige nos in viam iustítiæ.
36:19 Et sciant omnes qui hábitant terram, * quia tu es Deus conspéctor sæculórum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Hódie ad patris vocem, transfiguráto Dómino, Moyses et Elías affluérunt spléndidi, † excéssum eius, quem completúrus erat, loquéntes.
℣. Magna est glória eius in salutári tuo.
℟. Glóriam et magnum decórem impónes super eum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 17:1-9
In illo témpore: Assúmpsit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et réliqua.

Homilía sancti Ioánnis Chrysóstomi
Homilia 57 in Matth., in init.
Quóniam multa de perículis, multa de passióne sua, multa de morte et de cæde discipulórum locútus est Dóminus, et áspera complúra atque árdua eis iniúnxit; et illa quidem in præsénti vita, et iam imminébant; bona vero in spe et exspectatióne erant: ut puta, quia servárent ánimam suam, si pérderent eam; quia in glória Patris sui ventúrus sit, et prǽmia redditúrus: ut visu étiam certióres fáceret, et osténderet quidnam sit illa glória, cum qua ventúrus est, quantum cápere póterant in hac præsénti vita, illis osténdit eámque détegit, ne aut sua aut Dómini morte dóleant, et máxime Petrus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Vocávit nos Deus vocatióne sua sancta, secúndum grátiam suam, quæ manifestáta est nunc;
* Per illuminatiónem Salvatóris nostri Iesu Christi.
℣. Qui destrúxit mortem, illuminávit autem vitam in incorruptiónem.
℟. Per illuminatiónem Salvatóris nostri Iesu Christi.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Et vide quid agit, cum de regno et de gehénna disserúerit. Nam in eo quod dixit: Qui ínvenit ánimam suam, perdet eam; et quicúmque perdet eam grátia mei, invéniet ipsam; et in eo quod ait: Reddet unicuíque secúndum ópera sua; et regnum et gehénnam designávit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Deus, qui fecit de ténebris lumen splendéscere, illúxit in córdibus nostris
* Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Iesu Christi.
℣. Exórtum est in ténebris lumen rectis corde, miséricors et miserátor, et iustus.
℟. Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Iesu Christi.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 11
Cum ígitur de utrísque disserúerit, regnum quidem ut óculis cernátur, concédit, gehénnam autem mínime; quóniam rudióribus atque ineptióribus illud necessárium fuísset, sed, cum illi probi essent ac perspicáces, satis fuit eos a melióribus confirmári. Hoc étiam multo magis ipsum decébat. Non tamen omníno illud prætermísit, sed et aliquándo atrocitátem gehénnæ quasi ante óculos propónit, véluti cum Lázari imáginem descrípsit, et eius méminit qui denários centum repétiit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Descendéntibus illis de monte præcépit Iesus dicens: † Némini dixéritis visiónem quam vidístis
* Donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
℣. Ne mors eius áliquo modo impedirétur, † si hæc vísio in pópulo statim divularétur.
℟. Donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Tu vero Matthǽi philosophíam consídera, qui non celávit nómina eórum qui præpósiti fúerant. Quod et Ioánnes sǽpius facit, cum exímias Petri laudes veríssime ac diligentíssime descríbat. Nullum enim in hoc Apostolórum consórtio livor aut inánis glória locum habébat. Primos ígitur Apostolórum seórsum assúmpsit. Quam ob rem eos solos accépit? Quia excellentióres céteris vidélicet erant. Cur autem non íllico, sed post sex dies hoc fecit? Ne céteri scílicet discípuli seu hómines moveréntur; qua de re nec eos nominávit, quos acceptúrus erat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Dum orásset Dóminus, facta est spécies vultus eius áltera, † et vestítus eius albus ac refúlgens:
* Et duo viri loquebántur cum illo, † Móyses et Elías visi in maiestáte.
℣. Dicébant autem excéssum eius, quem completúrus erat in Ierúsalem.
℟. Et duo viri loquebántur cum illo, † Móyses et Elías visi in maiestáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Et duo viri loquebántur cum illo, † Móyses et Elías visi in maiestáte.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 17:1-9
℟. Glória tibi, Dómine.
In illo témpore: Assúmpsit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies eius sicut sol: vestiménta autem eius facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Moyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Iesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Iesus, et tétigit eos, dixítque eis: Surgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Iesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Iesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
℟. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
Orémus.
Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam, voce delápsa in nube lúcida, mirabíliter præsignásti: concéde propítius; ut ipsíus Regis glóriæ nos coherédes effícias, et eiúsdem glóriæ tríbuas esse consórtes.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help